LEMBURGUM

LEMBURGUM
LEMBURGUM
nunc LIMBORG Gall. LIMBURG Germ. opp. Belgii, haud procul a Leodico, caput Ducatûs cogn. unius ex 17. Belgii provinciis, hactenus sub Hispanis: quibus A. C. 1675. e Lud. XIV. Gall. Rege ereptum est. Origo Ducatûs est ab Henr. Lemburgensi, qui A. C. 1101. Dux Lotharingiae ab Imp. Henr. III. factus, unus e Ducibus exercitûs eius fuit, Comes Arduennensis quoque Miraeo dictus, cuius ope Imp. Imperio cedere a filio coactus, illud recuperare est conatus. Sororem Ducis Lembur gensis. Godefrido Lortharingiae Duci nupsisse, A. C. 1160. memorat Balduinus de Avesnis. Vide Hadr. Vales. Not. Gall. et infra. in voce, Limburgensis Ducatus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”